monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 47, 1
Lecto sermone Dignationis tuae, quem mihi nec opinanti tua benevolentia tribuit, gavisus quidem sum testimonio honesti et eloquentis viri: sed in memet reversus, satis dolui, indignum tantis laudibus atque praeconio opprimi me potius quam levari. Scis enim dogma nostrum, humilitatis tenere vexillum, et per ima gradientes, ad summa nos scandere. Quotus igitur ego, vel quantus sum, ut eruditae vocis merear testimonium; ut mihi ab eo palma eloquentiae deferatur, qui scribendo disertissime, deterruit ne scriberem? Verumtamen audendum est, ut caritas, quae non quaerit quae sua sunt, sed quae proximi, reddat salutationis officia, quoniam locum implere non valet praeceptoris.